veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in
foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis
adoravitque pronus in terra
et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et
manete ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam
vestram qui dixerunt minime sed in platea manebimus
conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque
domum illius fecit convivium coxit azyma et comederunt
prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt
domum a puero usque ad senem omnis populus simul
vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui
introierunt ad te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos
egressus ad eos Loth post tergum adcludens ostium ait
nolite quaeso fratres mei nolite malum hoc facere
habeo duas filias quae necdum cognoverunt virum educam eas
ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris
istis nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum
tegminis mei
at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es
inquiunt ut advena numquid ut iudices te ergo ipsum magis quam
hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime iam prope
erat ut refringerent fores
et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth
cluseruntque ostium
et eos qui erant foris percusserunt caecitate a minimo
usque ad maximum ita ut ostium invenire non possent
dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum
aut filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac
delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum
coram Domino qui misit nos ut perdamus illos
egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui
accepturi erant filias eius et dixit surgite egredimini de loco
isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi
ludens loqui
cumque esset mane cogebant eum angeli dicentes surge et
tolle uxorem tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter
pereas in scelere civitatis
dissimulante illo adprehenderunt manum eius et manum
uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi
et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus
est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec
stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu
simul pereas
dixitque Loth ad eos quaeso Domine mi
quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti
misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam
nec possum in monte salvari ne forte adprehendat me malum et
moriar
est civitas haec iuxta ad quam possum fugere parva et
salvabor in ea numquid non modica est et vivet anima mea
dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut
non subvertam urbem pro qua locutus es
festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam
donec ingrediaris illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius
Segor
sol egressus est super terram et Loth ingressus est in
Segor
igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et
ignem a Domino de caelo
et subvertit civitates has et omnem circa regionem
universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia
respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis
Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum
Domino
intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram
regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi
fornacis fumum
cum enim subverteret Deus civitates regionis illius
recordatus est Abrahae et liberavit Loth de subversione urbium
in quibus habitaverat
ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duae quoque
filiae eius cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in
spelunca ipse et duae filiae eius
dixitque maior ad minorem pater noster senex est et nullus
virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem
universae terrae
veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare
possimus ex patre nostro semen
dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et
ingressa est maior dormivitque cum patre at ille non sensit nec
quando accubuit filia nec quando surrexit
altera quoque die dixit maior ad minorem ecce dormivi heri
cum patre meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies
cum eo ut salvemus semen de patre nostro
dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia
dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit
vel quando illa surrexerit
conceperunt ergo duae filiae Loth de patre suo
peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab ipse
est pater Moabitarum usque in praesentem diem
minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon id
est filius populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie